Soupis korespondence

19. 10. 1584 Polanus, Amandus(Náměšť nad Oslavou) → Grynaeus, Johann Jacob

Dates

Letter date 19. 10. 1584

People

Author
  • Polanus, Amandus
Recipient
  • Grynaeus, Johann Jacob

Places

Origin
  • Náměšť nad Oslavou

Content

Languages
  • Latin
Full text

University Library Basel, G II 9, fol. 703-704.


Amandus Polanus to Johann Jakob Grynaeus, 19th October 1584


S. P. D. Quamquam excellentissime vir et praeceptor observande, unice in votis habui, ut ex patria discedens, Heidelbergam cum Timino[1] meo me conferrem, tamen Domino aliter visum fuit, ut nimirum Namestium ad institutionem illustris et generosae indolis dni Johannis Dionysii[2] baronis Zerotinatis vocarer. Itaque tam opportunae invitationi obsequendum esse mei amici censuerunt atque suaserunt, quorum autoritatem nec volui nec debui defugere. Deum optimum maximum toto pectore oro, ut mei misertus, labores meos, quos suscepi, regat et fortunet, ut serviant ipsius gloriae et humani generis saluti. De caeteris, quae ad meas rationes pertinent, Timinus te certiorem faciet, quem sicut antea, ita in posterum quoque tuo consilio et ope juvare ne dedigneris, eique pecuniolam, quam pro compactione Thesium Bernam mittendarum Genevae exposuit, nempe ducatum ungaricum et duos francos (tantum enim etiam Jona Euxino[3] paciscente bibliopego solvimus) restituere velis. Theses de Eucharistia[4] Heidelbergae a te propositas nonnullis communicavi interque alios etiam dno Venceslao Merretich[5], clarissimo patriae meae medico et physico, quas ille vehementer probavit et propediem magnifico dno Dudithio[6] se missurum ostendit. Viderunt eas etiam fratres Picardi (ut contumeliosi nonnulli eos vocant) qui Cralitiis sunt, inter quos non extremae classis est Lucas Helitius[7] Posnaniensis,1 genere Judaeus, confessione christianus, professione theologus, Hebraicarum literarum scientia suspiciendus, qui de Hebraicae linguae institutione commentarium scripsit quidem in gratiam Esaiae Caepollae[8], senioris olim Ecclesiae fratrum, sed eum typis nondum describi curavit. Is, inquam, Helitius tuorum scriptorum est amantissimus, ex quibus nunc praelectiones in Jonam prophetam[9] ex mea bibliotheca utendas sumsit. Magnopere tibi illum, reliquosque Fratres (nobis, si religionis doctrinam spectes, ὁμοψύχους si disciplinam, severiores) devincies, si aliquo modo ostenderis te illos amare, quantumvis non dubito, quin eos, ut unius corporis mystici tibi conjuncta membra ames. Oppaviensis ducalus Calendario novo jussu Caesareae Majestatis etiam subscripsit et pro 4. Octobris 14. scribere cepit.3 Non satis demirari possunt probi viri Tubingensium remeritatem, ne dicam inscitiam et insolentiam, quod tam seditiose de Calendario novo disputant et principum animos, neglectis etiam Caesareis postulatis, suis clamoribus exulcerant conscientiamque nescio quam urgent, ubi conscientiab non periclitatur. Utinam conscientia vel minima illis superesset, mitius fortassis agerent, sed reprimet aliquando Dominus illorum nequitiam, ubi ipsi visum fuerit. Vale vir excellentissime et praeceptor observande et me, ut facis, amare perge. In arce Namestii Zerotiniani in Moravia 19. Octobris novorum fastorum anno τῆς θεογονίας 1584. Conjugem[10] tuam pudicissimam plurimum salvere jubeo. Praestantissimis viris dn. Hieronymo Zanchio[11] et Danieli Tossano[12] (ignosce hac in parte ambitioni meae) me velim commendes; illius libros de tribus Elohim et unico Jehova[13] Genevae avide perlegi. Huius vero commentariolo gallico in Threnos Jeremiae[14] et libello, cui titulum fecit l'Exercice de l'âme fidèle[15], etiamnum valde me oblecto. Captabo occasionem scribendi ad illos; ipsosque meas literas non aspernaturos spero. Iterum vale. Tuae Excellentiae observantissimus Amos Amandus Polanus a Polansdorff.


Excellentissimo domino Johanni Jacobo Grynaeo, sacrae theologiae doctori et in Heidelbergensi Academia professori, domino et praeceptori suo colendo.




[1] Matthias Timinus of Ottenfeld (1565–1614).
[2] John Dionysius of Zierotín (Jan Diviš ze Žerotína, 1575–1616).
[3] Jonas Euxinus (?).
[4] Johann Jakob Grynaeus, De Eucharistica Controversia, Capita Doctrinae Theologicae (Heidelberg: Mylius, 1584)
[5] Wenzeslaus Meerrettig (Wenzeslaus Raphanus, ?).
[6] Andreas Dudith of Horehowicza (Andreas Dudith Sbardellati, 1533–1589).
[7] Lukas Helitius (?).
[8] Isaiah Caepollae (†1582).
[9] It is not clear which lectures on Jona are meant. Apparently, Grynaeus did not produce any.
[10] Lavinia de Canonicis (?).
[11] Girolamo Zanchi (1516–1590).
[12] Daniel Tossanus the Elder (1541–1602).
[13] Girolamo Zanchi, De Tribus Elohim, aeterno patre, filio, et spiritu Sancto (Frankfurt : Corvinus, 1573).
[14] Daniel Tossanus, Les Lamentations et Saincts Regres du Prophete Ieremie (Speyer : Dalbin, 1584).
[15] Daniel Tossanus, L'exercice de l'âme fidèle (1583 ?)

Transcription of the letter and annotations by Damian Domke.

Repositories and versions

Repository Universitätsbibliothek Basel
Signature G II 9:S. 703-704
Notes on manifestation With an address and traces of seal.
Repository Universitätsbibliothek Basel
Signature G2 II 23, Bl.4-5
Notes on manifestation 'Étudiants tchèques aux écoles protestantes de l'Europe occidentale à la fin du 16e et au début du 17e siècle', ed. František Hrubý and Libuše Urbánková-Hrubá (Brno, 1970), letter 150.

Related resources

Copyright

Copyright Iva Lelková, ed., ‘The Correspondence of Amandus Polanus of Polansdorf’, in Early Modern Letters Online [EMLO], ed. Howard Hotson and Miranda Lewis, http://emlo-portal.bodleian.ox.ac.uk/collections/?catalogue=amandus-polanus, accessed 1 January 2021.